PRAELECTIONES

DE JUSTITIA ET JURE

QUAS HABUIT

In Caesarea Romano-Catholica Ecclesiastica Academia Petropolitana

Joannes Matsulevicz

Theologiae Moralis et Pastoralis Professor.

RETRO RO LT. Officina typographica J. A. Mansfeld. l 1903.

/04q%

= Imprimatur: = | Datum Petropoli-die 22 Aprilis 1903 z Praelatus Denisewre= Kauno Tarpdigceziaès 135 Kunigy Semlrari} 7 BIBLIOTEK å nt ocn Secretarius C. Propolanis Can. Hon. ; r3 IIpaszeniew» lIwneparopckoit P. K. Myxosnoñ Akaxewiu paspt- + | maercs neuaranie mekuni „De Justitia et Jure“. C.-[lerep6ypr®, 21-fo z Cenr16px 1902 roja.

Pexrops Axazewim,

llpezar» JJoueuus }Kapnoseurxiit

Ilucpmosoxurens Mupaceunexiit.

PROOEMIUM,

Esse mihi res aequa videtur, e virtulihus moralibus, quae car- dinales dici solent, justitiam prae ceteris ampliore studio explicare; graves enim sunt rationes, quae peculiarem hujus morum doctrinae diligentiam postulant.

Quemadmodum quaevis scientia, aeque Theologia Moralis, po- tissimum cum vitae usui obveniat, profectu sane est capax, si non objectivo, certe tamen subjectivo; novae enim in dies condiciones vitae socialis ac necessitates profecto sunt ejus momenti, quarum rationes habere oportet. Verum, nisi ipsa morum principia ac fontes excipiam, nescio, an quod caput doctrinae moralis tantas postremo tempore expertum sit difficultates et negotia, ac caput de justitia; enimvero se praebuerunt homines, qui rerum novarum cupidi vel ipsum justitae commutativae fundamentum, quod est jus proprietatis, irritum facere vellent. Cum insuper nullum caput Theologiae Moralis tot condieionum vitae socialis, non parum hodie immutatae, rationen habere debeat (ut ex eausa opificum solutu tam difficili satis constat), quam virtus justitiae, ideo non est mirum, quod haec et rebus novis in dies augetur et peculiarem attentionem theologorum meretur.

Porro doctrina de justitia singulare prae aliis morum materiis postulat studium ab animarum rectoribus; id enim sibi habet pro- prium, quod poenitentes, qui ejus culpa tenentur, onere restitutionis obstringit, et confessarius muneri suo non facit satis, si in tribunali poenitentiae corde contritis et emendationem firmiter promittentibus nihil amplius, nisi opera pia pro satisfaciendo imponit: non enim remitti peccatum, nisi restituatur ablatum, docent omnes theologi catholici, duce s. Augustino. Cum vero confessarius, ut est prudentis judicis, in singulis casibus etiam difficillimis plane decernere debeat, cui, quomodo, quantum sit restituendum, ideo ipse prior principia

1*

4

justitiae ejusque singula adjuncta probe cognoscat, ut animarum re. gimini, quemadmodum oportet, se expeditum exhibeat; alioquin eventus comprcbabit monitum Salvatoris: caecus autem si caeco ducatum prae- stet, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14).

Quibus rationibus incitati docti viri, qui studiis Theologiae Moralis recentiore tempore cum laude operam navabant, aut separa- tim libros de justitia conficere, aut saltem insignes ei partes in uni- versa morum doctrina offerre consueverunt; neque illos rebus novis augendi confidentiam sumerem. Si nihilominus proprium de justitia - opusculum componendi consilium inii, incitamento mihi fuit singula- ris ratio atque condicio nostrae regionis. Manifestum quidem est justitiam principiis juris naturalis, cujus auctor est Deus snpremus legislator, potissimum inniti, non tamen iisdem solis, cum jus naturae - neque semper sit satis perspectum, neque singulos humanos actus ac condiciones moderetur; quapropter, quid sit justum, plenius jus posi- tivum canonicum et civile determinat. Jus quidem canonicum apud omnes catholicos propemodum valet idem; contra, civiles. codices in diversis regionibus multum inter st differunt; ideo quaevis regio in decernenda justitia etiam sui codicis rationem habere debet. Nemo tamen theologorum aliquod opus de justitia, condicionibus catholico- rum, quos hodie Rossia amplissime complectitur, accomodatum usque modo conficere tentavit. E seculo XVII habentur quidem praelectio- nes theologicae de Jure et Justitia à Thoma Mlodzianowski polono compositae; auctor tamen potius rationem speculativis disputationi- bus excolendam prae oculis habuisse videtur, neque usum vitae etiam illius temporis alicubi curabat. Cui indigentiae prospicere est mihi nunc in voto. Verumtamen, cum pro amplitudine Imperii Rossici et diversis ejus civium condicionibus politicis neque idem ubique codex civilis, neque eodem tenore usu veniat, ideo omnia et singula in opusculo respicere est res valde difficilis. Quam ob rem praecipuos tantnm observare codices esse mihi satis videtur, et quidem: Jus Romanum, quod merito ratio scripta appellari solet et non parvam vim in corpore juris rossici efformando habuit, quodque districtui ad Mare Balticum (Curlandia, Livlandia, Estlandia) usque modo ex parte saltem est concessum; porro, proprium Jus Rossieum seu Corpus Legum (Ceodë saxouoes), quod majorem Imperii partem moderatur et quantum justitiam definit, prima parte decimi tomi potissimum con- tinetur, ex quatuor libris constat, inscribitur: epaacdancrie saxo; deinceps Codicem Napoleonis, qui ab anno 1808 in Corona, quae

5 dicitur Poloniae, etsi successu temporis pro opportunitate in multis immutatus usuvenit ‘); tandem Statutum Lithuanicum, cujus saltem quaedam capita in districtu Czernihoviae et Poltaviae usu et jure usque modo retinentur.

1) Quae in Regno Polonico, tempore labente, Codici Napoleonis addita vel in eo sunt immutata, continentur in peculiari editione, quae inscribitur ,Codex Polo- nicus".

Praestantiores auctores qui de Justitia scripserunt.

Principes auctores, qui in justitia explicanda potiorem promeru- erunt laudem atque classici merito cognominantur, sunt qui se- quuntur:

-Ludovicus Molina S. J.. natione hispanus, in Eboracensi Aca- demia s. Theologiae professor n. 1535 m. 1600. Hic amplissimo et praestantissimo suo opere «de Justitia et Jure», quod 6 volumi- nibus (760 disputationibus) in folio constat, non tantum apud theo- logos, sed aeque apud juris peritos magnum sibi nactus est nomen. Licet in quibusdam sententiis paullo severior esse videtur, attamen nemo est, qui ejus auctoritatem in justitia, examinanda magni non aestimet, ejus profundam eruditionem non admirètur. Molina in ju- stitia interpretanda, si quos sibi pares, certe tamen majorem vix quem habet.

Leonardus Lessius S. J. decus et gloria Belgii, vir sapientis- simus, simulque piissimus, cum fama sanctitatis 1623 an. est mortuus. Doctissimi viri suae aetatis, ut Suarez, Molina, Vasquez in gravis- simis difficultatibus solvendis ipsius judicium. inquirebant. Excelluit in rebus dogmaticis. Ex operibus moralibus classicum suum opus «de Justitia et Jure, caeterisque virtutibus cardinalibus» constat 4 lib- ris, quorum secundus, ceteros amplitudine superans, explicandae justitiae est deditus. Quod opus licet copia rerum non adaequat opera Molinae, verum sententiarum gravitate et maturitate certe hisce non est inferius. De quo opere ita s. Franciscus Salezius 26 Aug. 1618 an. ad auctorem scripsit: «vidi ante aliquot annos opus illud utilissimum, in quo et breviter, simul et luculenter diffi-

*

cultates illius partis theologiae prae ceteris auctoribus, quos viderim, egregie solvis». i

-Joannes de Lugo + 1660 cardinalis S. J., natione hisparus, ob suam erga miseros liberalitatem pater pauperum cognominatus, subtilitate ingenii excelluit: jam triennis libros legebat. Hic, ut ver- bis s. Liguorii utar, post d. Thomam inter alios theologos facile princeps non temere dici potest. Inter sua opera scholastico-moralia est, celeberrimum «de Justitia et Jure», opus non parvae molis, quod duobus. tomis in folio constat eminetque copia rerum, profunditate ingenii, brevi genere dicendi. In dubiis quaestionibus solvendis Lugo saepenumero benigniorem ac Molina sententiam dicere solet, ejusque fere quaevis opinio in justitia dirimenda deinceps communiore theo- logorum consensu est adprobata.

Auctoritate inferior, licet tempore hisce tribus auctoribus prior fuit Dominicus Soto + 1560, qui per 30 annos in universitate Sal- manticensi theologiam docuit. Hic fuit primus, cui nou satis erat circa justitiam Librum Sententiarum Lombardi aut Summam S. Tho- mae commentariis explicare; congruentius enim, ut ipse in prooemio fatetur, existimavit novum conflare opus, in quo dispositius euncta componeret, quam si Thomae textui sua seorsim circumscriberet. Suum opus de Justitia et Jure decem libros complectitur, in quo Soto sententias non semel novas et sat audaces prodit easque argumentis confirmando non paucas vere probabiles efficit; in pluribus tamen a posterioribus theologis acriter impugnatur.

Praeter hos quatuor principes auctores plures alii, potissimum seculis XVII et XIX aut in explicanda tota justitiae materia, aut in singulis ejus partibus elaborandis operam dabant; quorundam opera sat ampla sunt et verbosa, gravitatem tamen illorum aemulari ne- queunt, etsi singulas quaestiones et difficultates, experientia suorum praedecessorum docti, magis interdum prospere quam illi solverunt. Memoria digni sunt:

Ludovicus Maria Agadi «De justitia et jure, de restitutione et de con- tractibus».

Beüsch «De pactis et contractibus».

Dicastillus Joannes S. J., neapolitanus, pius et doctus + 1653 «De justitia et jure».

Fagundez St. S. J., lusitanus f 1645, auctor gravis «De justitia et contractibus».

8

Haunoldus Christophorus S. J. T 1630 «Controversiarum de justitia el jure tomi quattuor». Auctor iu materia justitiae est valde gravis et eruditus, potius tamen jurisperitus, quam theologus. Mlodzianowski Thomas S. J. «Praelectiones theologicae de Justitia e Jure 1667 Leopoli.

Petschacher Benedictus «De restitutione» 1676.

Petrus de Onnate f 1646, S. J., hispauus «De contractibus». Rosmer Paulus t 1664, S. J., belga «De justitia et jure».

Joannes de Salas S. J., hispanus + 1613 «De contractibus». Salonius Michaël, hispanus «De jure et justitia».

Strevesdorff «De justitia et jure». Coloniae 1632.

Wadingus Petrus S. J., hibernus f 1644 «De contractibus».

Vogler Josephus S. J., germanus «Circa obligationes restitutionis» opus quidem seculo XVIII conscriptum, primo tamen a Carrière 1833 am. est editum.

Seculo XIX. de justitia potissimum scripserunt:

Josephus Carriére, gallus, de congregatione St. Sulpitii. Scripsit «De justitia et jure» libros tres et de contractibus libros duo; ed. Parisiis intra 1839— 1844 an., obiit 1864. Auctor in materia justitiae est gravis et probabiliorista.

Crolly «De justitia et jure» ad normam juris britannici 1 vol. 1887. Delama Dionysius «Tractatus de justitia et jure», habita ratione ad codicem civilem Austriacum, ed. 1881 Tridentini.

Pruner «Lehre vom Recht», opus sat grave.

Marres «De justitia» duo tomi (quatuor libri) ed. al‘era 1889 Ruraemundae; habet rationem juris civilis potissimum Neerlandici; opus grave et quae in eo pro foro conscientiae traduntur, non tan- tum pro Neerlandia vim suam obtinent.

Waffelaert «De justitia» duo tomi, ed. Brugis 1886 an., res- picit jus civile belgicum; opus grave.

Tractatus de justitia et jure et de contractibus ed. Mee hli- niae 1896 an; opus commendatur claritate expositionis, solidit ate argumentationis estque applicatum praesenti condicioni relationum socialium (ita in ejus approbatione); rationem habet legum civilium Belgii.

Van Gestel S. J. «De justitia et lege civili» ed. altera 1896 an.: in hoc parvo opusculo auctor in genere explicat vim legum civilium

9

in conscientia, quatenus materiam justitiae spectant; in specie vero leges civiles Neerlandiae observat.

Pottier A. «De jure et justitia»; dissertationes de notione ge- nerali juris et justitiae et de justitia legali; 1 vol. Leodii 1900.

Veermeersch A. S. J. «Quaestiones de Justitia ad usum hodier- num scholastice disputatae»; Brugis 1901; in quo volumine auctor, ut ipse fatetur, non omnia complectitur, in quibus versari solent opera de Jure et Justitia, sed quae magis ad hodiernas controversias inter- sunt; quo fit, ut res sint numero pauciores, uberior tamen singula- rum expositío (praefatio).

Praeter commemorattos auctores, qui nominis famam, potis- simum justitiam explicando, sunt adepti aique de eadem confecerunt Separata opera, sunt alii bene multi, de universa Theologia Morali optime meriti, quorum auctoritas pariter in materia justitiae est magna. Inter quos certe princeps est S. "Thomas, doctor angelicus, qui in secunda secundae Summae Theologicae a quaestione 57 ad 80 profunda de justitia scrutatur.

Franciscus Suarez in suis scholasticis commentariis illius par- tis Summae S. Thomae, quae est de justitia. |

Paulus Laymann t 1625, S. J., teste Muzzarelli, doctissimus theologus moralis, aut nulli aut fere nulli secundus, qui totum librum tertium suae Theologiae Moralis, qui sex tractatibus constat, justi- tiae explicandae dedicavit.

Franciscus Sylvius + 1649, unus e praestantissimis interpreti- bus Doctoris Angelici; de justitia et jure in tertio tomo suorum ope- rum disserit.

S. Alphonsus de Liguorio, seculo XVIII (f 1789) divinitus Ecclesiae datus, in rebus moralibus summae auctoritatis; de justitia in libro quarto suae Theologiae Moralis disputat.

Antonius Ballerini in «Opere Theologico-Morali a Palmieri edito», quod ex 7 voluminibus constat, de justitia tomo tertio dis- serit.

Aug. Lehmkull S. J. «Zheologia Moralis» p. I lib II; ex alii.

Insuper nostra aetate tum a theologis catholicis, tum ab aliis viris eruditis permulta opera de causa operariorum sunt composita, quae etiam ad virtutem justitiae universim explicandam non parum contulerunt; eadem etiam, licet non sine diserimine et judicio, con- suli debent. Ex postremo decennio hosce saltem auctores, qui de

10

causa opificum recte scripserunt, indicare expedit: Nitti, Le socia- lisme catholique. Paris 1894.—Eberle C. Dr. Grundzüge der Socio- logie zur Einführung in die sociale Frage und als Grundlage für social- wissenschaftliche Vorträge 1896.—Seheieher Josef Dr. Der Clerus und die sociale Frage ed. altera 1897.—Biederlack Josef S. J. Die sociale Frage Innsbruck 1898.—Cathrein Victor S. J. Der Socialis- mus, ed. septima.—Soderini Edouard, Socialisme et Catholicisme.— Castelein A, S. J. Le socialisme et le droit de propriété, Paris. Naudet A. Propriété, Capital et Travail. Paris.

4.

LIBER L

De justitia positiva.

DE NATURA JUSTITIAE.

Cujuscunque virtutis est hominem ejusque opus reddere bonum +); aliae tamen virtutes, ut fortitudo, temperantia, scientia pro objecto ipsum hominem immediate habent, ejus facultates internas passionesque moderando; aliae, ut caritas et justitia dirigunt hominem erga alios homines, opera proximis debita vel maxime perficiendo.

Discrimen inter justitiam et caritatem in eo praecipue consistit, quod caritas considerat homines ut ejusdem naturae et destinationis participes, eosque qua membra unius corporis moralis vinculo superna- turali iu Deo consummato conjungere intendit. Contra, justitia eos inspicit ut ab invicem distinctos, personali dignitate et individuali independentia donatos, ratione cujus vis ac facultas cuicunque agnos- citur finem suum prosequendi, mediis ad id necessariis utendi libere ab altis, licet non sine judicio divino. Caritas exhortatur, ut diliga- mus nos invicem sicut membra ejusdem corporis diliges proximum tuum, monet Salvator, sieut te ipsum (Matth. 22, 39). Justitia dis- tinguit nos ab aliis, semper aliquod jus alteri debitum praesupponit atque ad idem reddendum obligat; quod jus, ut recte Cathrein °) dicit, est praesidium, quo indigemus, ut in usu nostrae libertatis contra aliorum hominum incursus protegamur; jam veteres dicere solebant, naturali justitia admoniti: alteri ne feceris, quod tibi fieri non vis. Caritas, in se si spectetur, est virtus justitia sublimior, altius sg extollit super

1) Cf. 2. 2. q. 58 art. 3: 2) Philosophia Moralis n. 225.

12

illa principia, quibus stricte exequimur emeum—tuum», seu mutua nostra officia describimus atqu. .bservamus; quo est perfectior, eo majorem suimetipsius oblivionem et renuntiationem pronuntiat, neque certis quibusdam finibus ea circumscribitur; solaque in patria coelesti dominatrix erit. Contra, ad condicionem et usum vitae, quam hac in terra non omnibus numeris perfectam +) degimus, justitia magis esse videtur accomodata, magis, ut ita dicam, humana; ipsa strictum suum cuique dandum postulat; quo est perfectior, eo majorem observantiam et aestimationem tum suiipsius, tum proximi habet, propriam et alienam utilitatem intra certos fines respicit, mutuam inter homines legitimam indemnitatem fovet. Quem finem continuo prosequendo, justitia revera conservatrix- humanae. societatis et fundamentum mu- tuae pacis efficitur: et erit opus justitiae pax... et securitas usque in sempiternum (Is. XXXII, 17). Justitia elevat gentem (Prov. XIV, 34). Fructus autem justitiae in pace seminatur (Jacob. III, 18). Justitiae, ait Cicero *), ea est ratio, qua societas hominum inter ipsos et vitae communitas continetur. Contra, ubi deest justitia, ibi caedes et ra- pina, furta et homicidia, timor et angustiae et securitas nulla. r Justitia in Jure Romano (lib. X) ab Ulpiano definitur: con- stans et perpetua voluntas jus suum cuique tribuens. Quam defini- tionem explicat, et defendit S. Thomas, eamque debita forma vesti- tam ita proponit: justitia est habitus, secundum quem aliquis constanti et perpetua voluntate jus suum unicuique tribuit °). In qua definitione justitia recte dicitur habitus et subintelligitur habitus bonus; est enim virtus, quae statu permanente, non autem actu transeunte constat; altera tamen ex parte justitia non est simplex petentia, sed potius habitus actibus jam acquisitus, quo sensu dicit S. Thomas: voluntas hie nominat actum non potentiam (ibid.) Subsistit autem virtus ju- stitiae in voluntate, non in memoria aut intellectu; non enim dicimur justi ex hoe, quod recte aliquid cognoscimus aut recordamur, sed quod recte agimus; proximum autem principium actus, quo suum unicuique redditur, est vis appetitiva superior, quae est voluntas ^). Voluntas supponitur constans et perpetua: constans, quandoquidem

1) Vivitur non cum perfectis hominibus planeque sapientibus, sed cum iis, in quibus praeclare agitur, si sunt simulacra virtutis. (Cicero, De Officiis lib I, cap. 14).

? De Officiis lib. I, cap. 4.

2,19: 9... 58 art i:

*) 2. 2. q. 58 art 4.

13

justitia non debili aliqua velleitate continetur, sed in sua executione voluntatem exigit firmam, quae in omnibus adjunctis capax sit su- perandi difficultates ex parte humanae maturae, avidae terrenarum rerum; perpetua vero intelligitur voluntas non ex parte actus, énim- vero solius Dei voluntas est perpetua, sed ex parte objecti, in quan- tum vc. res alteri debita ei semper est tribuenda, seu semper ad eum clamare dieitur. Tandem verbo éribuendi in definitione justitiae simul actio et omissio designatur; justitia enim voluntatem movet. non tantum ad jus suum alteri dandum, sed aeque prohibet, quominus alter jure suo privetur.

Ad rationem justitiae hic definitae tres insuper condiciones prae ceteris virtutibus requiruntur:

1) Ut sit ad alterum; quapropter nemo, proprie loquendo, sibi ipsi reddit justitiam aut injustitiam erga se committit; et si id ali- quando dicitur, est locutio metaphorica tantum. Objici quidem potest: petis a Petro, ut te occidat; suadendo injustitiam, ipse quoque inju- stitiam committere videris. Negat, tamen de Lugo ‘), injuriam erga suadentem tunc a homicida committi; quod jam aliunde sermone tritum et genuino sensu acceptum satis probat proverbium: scienti et volenti non fit injuria. Committitur utique injuria erga communi- tatem, cujus membrum erat occisus et erga Deum anctorem vitae, non vero erga suasorem.

Oecasione primae hujus condicionis ad justitiam requisitae, ut. vc. sit ad alterum, inter theologos scholae erat controversia, an inter patrem ct filium, dominum et servum intercedere queat aliquod justitiae debitum. Plures, ut Cajetanus, Valentia id negabant, innixi sententiae S. Thomae: «ad justitiam pertinet reddere jus suum unicuique, sup- posita tamen diversitate unius ad alterum... Et quia quod est filii, est patris; et quod est servi, est domini, ideo non est proprie justitia. patris ad filium, vel domini ad servum °).

Contrariam sententiam tuebantur Soto, Molina, Suarez, Vasquez aliique; utebantur vero distinctione, qnam idem S. Thomas proposuit: «filius, in quantum filius, est aliquid patris. Et similiter servus, in quantum servus, est aliquid domini. Uterque tamen prouti conside- ratur, ut quidam homo, est aliquid secundum se subsistens, ab aliis distinctum. Et ideo in quantum uterque est homo, aliquo modo ad

1) Disp. I n. 19. 3) 2. 2. q. 57 art. 4.

. 14

eos est justitia» (ibidem). Quae distinctio inter patrem et filium, quatenus sunt pater et filius et quatenus sunt homines tantum, a S. Thoma proposita, si accipiatur, optime conciliatur controversia. Vc. in iis obligationibus, quae in tantum subsistunt, in quantum alter est pater et alter filius, deest ratio justitiae quae propria dicitur: pater, qui non aluit filium, quemadmodum tenebatur, item filius, qui non oboedivit patri, non violaverunt justitiam, quae propria dicitur, nec ideo aliquid in hac causa restituere tenentur, licet uterque pec- cavit et uterque in posterum se emendare tenetur; neuter ad resti- tutionem tenetur, quia, pater ad alendum filium non obligatur nisi ratione paternitatis; similiter filius in oboedientiam patris ratione tantum filiationis obstringitur. Contra, habetur propria justitiae ratio in illis obligationibus, quae aeque tunc intercederent, etiamsi ambo sibi essent alieni: pater, qui filium de fama detraxerit, filius, qui aliquid a patre sit furatus, veram injuriam committunt, quae onus restitutionis imponit.

2) Porro ad rationem justitiae, quae propria dicitur, requiritur, ut alter jus habeat ad id, quod ipsi tribuitur. Ita eleemosyna non est actus justitiae defectu juris in paupere, cui illa datur; aliter dicendum est de pretio, quod in vendicione solvitur. Jus igitur con- stituit proprium justitia objectum, quod subintelligitur tum activum seu formale, qua libertas vel facultas ad aliquid, tum qua hujus facultatis terminus seu jus passivum aut objectivum, qua debitum. De quo jure, ut justitiae objecto, posthac uberius disseremus.

3) Tandem peculiare est justitiae, quae propria vel rigorosa dieitur, quod alteri jus suum adaequate seu ad aequalitatem tribuen- dum urget, quin ad qualitatem personae, cui jus est dandum, attendat; ut si pro re vendita pretium ejus valori aequale accipitur, perinde num emptor sit pauper an. dives, honestus an improbus. Ex quo se- quitur, actum religionis erga Deum non esse actum justitiae, quae propria dicitur, cum jus, quod Deus habet, ut Eum colamus, vires nostras longe superet, neque ideo Ei aequivalens reddere possimus ^). Quid retribuam. Domino pro omnibus, quae retribuit mihi (Ps. 115, 12).

Aequalitas, quae justitiae est propria, consistere dicitur in medio rei ad rem; qvod ut intelligatur, est animadvertendum, justitiam in eo cum aliis virtutibus moralibus convenire, quod medium inter excessum et defectum constituat, eo autem a ceteris differre, quod

1) Cf. Molina t. IV tr. 3-D. 1 n. 1.

15

justitia medium rei, aliae vero medium rationis sequantur. Quod non sic intelligendum est, ait Cathrein, quasi reliquae virtutes v. g. tem- perantia non versentur circa aliquam rem, in eaque medium servent; sed reliquae virtutes immediate quaerunt, quae res sit ipsi agenti secundum praesentes circumstantias proportionata et conveniens; justitia vero immediate quaerit, quae res proportionata juri alterius. Hanc rem vult alteri ad aeqalitatem reddere. Inde sequitur, medium justitiae per se esse idem in omnibus, medium autem aliarum vir- tutum variare potest secundum concretas cireumstantias operantis, et propterea est magis occultum et majore consideratione rationis indiget. Hine medium rationis- vocatur ‘). Justitia ve. simpliciter exigit, ut tantum alteri tribuatur, quantum ei stricte debetur, nulla habita ratione operantis et circamstantiarum, in quibus ipse repe- ritur; exigitur res aequivalens rei, vel jus aequivalens juri; quod cum ita sit, jam satis apparet, justitiam pro omnibus hominibus esse ean- dem. Contra, aliae virtutes, cum ipsum operantem perficiant, ejus qualitatem potissimum attendunt, ut secundum dictamen rationis consideretur, quomodo huic vel illi personae conveniant; hinc medium earum ex comparatione ad ipsum virtuosum est determinandum et pro:diversis hovinious est aliud atque aliud: quod diviti in sumptibus ad coenam faciendis est parum, pauperi id nimium fieri potest; for- titudo quae in femina sufficiens reputatur, non sufficiet pro milite.

Nomen justitiae, quam definivimus, a propria significatione etiam ad alias sibi atfines notiones designandas ob quandam analo- giam non semel usurpari solet. Ita: a) sumitur pro complexu ommum virtutum: nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pha- risaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20). Cum enim homo per complexum virtutum adimpleat, quod erga legem, praescripta rationis ac quamcunque morum regulam debet, ideo non sine ratione justitiam adimplere analogice dici potest. b) Porro ju- stitia accipitur pro caritate et statu gratiae sanctificantis: qui secun- dum Deum creatus est in justitia (Ephes. IV, 24); quae significatio justitiae proxime illi accedit; cum enim caritas et gratia sanetificans sit vinculum perfectionis et plenitudo legis, omnes pariter virtutes saltem habitu complectitur. c) Nomine justitiae non semel ipsa opera bona, potissimum opera misericordiae significantur: attendite, ne justi-

1) Cathrein Philosophia Moratdis p. I § 140.

10.

11.

16

tiam vestram. faciatis coram hominibus, ut videamini ab ipsis (Matth. IL DE

Justitia, qua virtus morum cardinalis, a theologis specie triplex distingui solet: legalis, distributiva, commutativa; eujus distinctionis ratio est triplex in republica ordo' tribuendi alteri jus suum: nimi- rum existit ordo partium ad totum, quem ordinem dirigit justitia legalis; ordo totius ad partes, qui moderatur justitia distributiva; tandem ordo partium ad invicem, in quo servatur justitia commu- tativa. Quae divisio justitiae usque ad postremos annos apud theo- logos in usu communi erat. Hoc tamen est contra mentem S. Tho- mae, doctoris angelici ^), qui justitiam dividit in generalem et par- ticularem: ad generalem pertinet nou solum legalis, sed aeque potest adjudicari saltem ex parte: religio, oboedientia, pietas, epicheia. Par- ticularis vero, quae sola virtus cardinalis dicitur, in commutativam et distributivam °).

Justitia legalis est virtus inclinans singula societatis membra ad ea praestanda, quae communitati ad bonum commune sunt debita. Hac justitia movetur princeps ad leges bono societatis convenientes ferrendas et subditus ad eas intuitu boni communis observandas. Dicitur haec virtus legalis tum ob analogiam cum lege, quae pariter bonum et utile communitatis intendit, tum quia eadem ad legum observantiam inclinat. Non est tamen confundenda cum oboedientia legibus praestanda ?), siquidem hanc latitudine tum subjecti, tum objecti materialis superat: enimvero non tantum subditos, ut oboe- dientia, obstringit, sed pariter principes, qui etiam bonum societatis curare debent; prohibet damnum communitatis, etiamsi id legibus non sit determinatum. Distinguitur etiam diverso objecto formali.

Justitia legalis appellatur etiam generalis vel communis, quia bonum generale, publicum pro objecto habet. Profundiorem hujus no- minis rationem affert S. Thomas: quodlibet bonum partis est ordi- nabile ad bonum totius. Secundum hoc ergo bonum cujuslibet virtutis sive ordinantis aliquem hominem ad seipsum, sive ordinantis ipsum ad aliquas alias personas singulares, est referribile ad bonum com-

1) Cf. Zeitschrift für Katolische Theologie, IV quartalheft 1901. Cathrein „Die Cardinaltugend der Gerechtigkeit und ihr Verhältnis zur legalem Gerechtig- keit“. i

2) Idem Aristoteles 5 Ethica cap. II et Molina t. I tr. I Disp. 12.

3) Contrarium affirmat Bucceroni, Institutiones Theol. Moral. I n, 835.

*

il

mune, ad quod ordinat justitia (generalis). Et secundum hoc actus omnium virtutum possunt ad justitiam (generalem) pertinere. secundum quod ordinat hominem ad bonum commune +). Justitia tamen legalis, ait de Lugo, non est communis (generalis) per identitatem seu prae- dicationem (vc. cum aliis virtutibus, sicut animal est praedicabile et idem in homine, equo, aquila), est tamen generalis per causalitatem et influxum, quatenus ad illum finem (bonum commune) potest ordinare et imperare actus aliarum virtutum ?).

Cognita natura justitiae legalis vel generalis, apparet, eam esse justitiam solummodo secundum quid, non vero justitiam. quae rigorosa dicitur. Justitia enim rigorosa est ad alterum et inter eos subsistit, qui ita sunt invicem distincti, ut unus non sit pars alte- rius. Sed civis est pars societatis et quidquid in commodum commune operatur, etiam suum bonum aliquo modo procurat. Neque ideo tamen censendum est quidpiam praestantiae deperire huic virtuti, Nam etiam religio et pietas non sunt justitiae proprie dictae; tamen virtutes nobiliores prae simplici justitia censentur °). Eam, ait Aristoteles, esse praeclarissimam, continereque in se virtutes omnes, et neque hesperum, neque luciferum esse ita admirabilem, multoque adhuc majorem splendorem -habere, quatenus architectonice in reipublicae moderatoribus, quam quatenus in reliquis residet ^).

Justitia distributiva obligat ad servandam aequitatem in distribuendis officiis, oneribus, præmiis publicis pro cujusque civis merito et faeultate; cum vero principis et superiorum est curam reipublicae gerere, hinc justitia distributiva eos principaliter respicit, secundario autem subditos et inferiores, quatenus illa distributione contenti esse debent. De justitia distributiva ita S. Thomas: in distributiva justitia datur aliquid alicui privatae personae in quan- tum id, quod est totius, est debitum parti. Quod quidem tanto majus est, quanto ipsa pars majorem principalitatem habet in toto. Et ideo in distributiva justitia tanto plus alieui de bonis communibus datur, quanto illa persona majorem habet principalitatem in communitate... Et ideo in justitia distributiva non accipitur medium secundum aequalitatem rei ad rem, sed secundum proportionem rerum ad per-

1) 2. 2. q. 58 art. 5. ?) Disp. I n. 62. 3) Ant. Ballerini, Opus Theolog. Morale t. III p. 1 n. 85. —. *j Cf. Molina t. I-Disp. 1 n. 5. i GerNES 2

13.

14.

18 sonas: ut sc. sicut una persona excedit aliam, ita etiam res, quae datur uni personae, excedit rem, quae datur alii. Et ideo tale medium est secundum geometricam proportionalitatem '). Ex hisce verbis Doctoris Angelici satis apparet, justitiae distributivae deesse illam tertiam condicionem rigorosae justitiae propriam, quae aequalitatem rei ad rem postulet,

Justitiae distributivae opponitur vitium, quod acceptio personarum dieitur; quae locutio est hebraica, saepe in Litteris sacris adhibita. Ne accipias personam, ut delinquas (Eccl. 49, 1) Neque accipietis cujus- quam personam (Deut. 1, 17); proprie significat intueri faciem ali- cujus, non ejus merita, et tribuere aliquod bonum, non quia est digna, sed quia est haec persona. «Ad personam autem refertur quaecunque condicio, non faciens ad causam, propter quam fit dignus hoc dono. Puta, si aliquis promoveat aliquem ad praelationem vel magisterium,

"quia est dives vel quia est consanguineus suus» °).

Ut vera habeatur acceptio personarum et sit contra justitiam distributivam, duae condiciones sunt necessariae. a) bona, quae distribuuntur, esse debent vere communia seu illius communitatis, cujus sunt partes ii, quibus distribuuntur. Quia si sunt bona personae particularis, haec si ea confert indignis, potest quidem peccare contra liberalitatem per excessum, non vero eontra justitiam distributivam; b) requiritur, ut is, qui distribuit, distributionem facere debeat ad compensandam dignitatem personarum, quae sunt partes commu- nitatis ?).

A justitia distributiva et legali differt commutativa, quae respicit homines, ut sibi aequales, dum illae eos considerant in rela- tionibus totius societatis ad partem, vel vice versa. Justitia commu- tativa vel maxime curat, ut unusquisque. cum aliis in societate vitam agens, suis bonis pacifice fruatur, ipsique reddatur. quod est suum; quod idem est, ac tueri jura privata hominum, mutuamque civium independentiam et aequalitatem servare. Quapropter, si alicujus bona absque legitimo consensu domini sub potestatem alterius veniant, commutativa justitia jubet illa reddi in ‘ua specie, vel si id fieri nequit, saltem eorum aequivalens domino revindicat. Commutativa

À 2: 2. q. 61 art. 2. ?) 2, 2. q. 68 art. 1. 3) Cf. Ant. Ballerini, Opus. Theol. Morale t. III p. 1 $ 46,

15.

16.

19 dicitur haec justitia, eum locum habeat in mutuo commercio humano, in quo aequas rerum commutationes dirigit.

Justitia commutativa est sola justitia rigorosa et propria, quae dicitur, nam in ea continentur perfecte omnes tres condiciones, ad justitiam necessariae: est enim perfecte ad alterum, cum respiciat singulares vel saltem juridicas personas, qua sibi aequales et invicem independentes ?) exigit jus cujuscunque certum; tandem exequitur veram aequalitatem rei ad rem, quae appellatnr arithmetica et est sola stricta et invariabilis, utpote profluens ex natura rerum, non autem a condicione et qualitate personarum, ut in aequalitate geo- metrica justitiae distributivae usu venit.

Praeter tres, quas consideravimus, justitiae species, quidem theologi, ut Gury, Marres, Lehmkuhl aliique distinguunt adhue justitiam vind?cativam, quae superiorem ex amore recti ordinis ad infligendam reis poenam delicto congruam inclinat, juxta illud ad Rom 13, 4 de principe terreno quod Dei minister est, vindex in iram ei, qui male agit. Juxta Suarez et d. Thomam haec justitia non distinguitur a commutativa, prout est in judice, qui ex officio punire tenetur delicta, quemadinodum custos arcere furem a praedio, simulque aequalitatem inter offensum et offendentem observare. J. D. Scotus eam distributivae justitiae adjudicat, qua actum superioris in singulas personas reipublicae. Molina eam inter partes justitiae potentiales recenset °). Reapse tamen vindicativa justitia est partim legalis, quatenus superior in delictis puniendis bonum eommune (securitatem) intendit; partim distributiva, in quantum congruentia inter delictum et poenam observatur pro reo civi; est etiam commutativa cum judex aequalitatem inter damnum et ejus reparationem, inter offendentem et offensum ex stricto officio instituere debet.

Cum in justitia commutativa potissimum justitiae ratio repe- riatur, ideo ipsa singularem theologorum curam postulat atque po- tissimum objectum tractatus de justitia et jure constituit. Reliquae autem justitiae (legalis, distributiva), cum in quibusdam a justitia rigorosa deficiant, hoe sub respectu dici possunt justitiae imperfectae vel secundum quid, Non ideo tamen sunt parvi habendae, utpote cum

1) Etiam subditus erga totam rempublicam (persona juridica) qua aequalis et relative independens considerari, et quod inde sequitur, justitia commutativa li- gari potest, si e. g. contractu particulari ad aliquid agendum vel dandum se ob- ligat. ?) Molina t. I tr, 1 Disp. 12 n. 18. 9*

17.

20

objectum nobilius quam justitia commutativa habeant, ve. bonum commune, salutem reipublicae, ex quo etiam singulorum prosperitas vel maxime pendet. Merito igitur S. D. N. Leo XIII litteris ency- elicis de condicione opificum injungit principibus, ut curam habeant operariorum: «eum illud sit perabsurdum, parti civium consulere, partem negligere, consequitur, in salute commodisque proletariorum tuendis curas debitas collocari publice oportere: ni fiat, violatum iri justitiam, suum cuique tribuere praecipientem. Proinde... illud impri- mis eminet, ut unumquemque civium ordinem aequaliter tueantur, ea nimirum, quae distributiva appellatur, justitia inviolate servanda» (Rerum Novarum).

Justitia commutativa, quae stricta vel rigorosa dici solet, id prae ceteris justitiae speciebus sibi habet proprium ac singulare, quod ejus violatione obligatio restitutionis contrahitur.

Justitia commutativa, si violetur ad restitutionem obligat, quia est stricta et jus suum cuique ad aequalitatem tribui jubet.

Justitia commutativa est stricta, debetur enim unicuique titulo proprietatis, qui in absoluta hominis independentia fundatur. Quod, ut intelligatur, est animadvertendum, titulum dici rationem vel fun- damentum alicujus juris vel obligationis et maxime generaliter dup- licem distingui: honestatis et proprietatis. Titulo honestatis homini aliquid competere potest, in quantum est animal sociale et vitam cum aliis in communitate agit. Hujusmodi tituli sunt: jurisdictionis; paternitatis, caritatis proximi et s. p., vi quorum principi et supe- rioribus debetur oboedientia, patribus amor filialis, pauperibus eleemo- syna etc. Obligationes vel jura, quae hisce titulis innituntur, non sunt absoluta, proin nec stricta, sed tantum relativa, siquidem in tantum subsistunt, in quantum homo assumitur cum respectu ad alios homines, in quantum vivit vel vivere in societate supponitur. Aliter se res habet cum titulo proprietatis: hic consistit in stricta connexione rei cum proprietario, nulla habita ratione status socialis, proinde existit absolute, stricte, independenter ab aliis hominibus. Talem connexionem habet homo cum suo corpore, anima, vita, quae psi debentur ex natura, etiamsi alii homines prorsus non subsiste- irent; in hisce homo viator est, ut dici solet, metaphysice indepen- dens ab aliis hominibus. Hujusmodi etiam titulo proprietatis debetur homini res sua legitime acquisita, quà si inique privetur, violatur jus hominis strictum, sua independentia metaphysica, quae aliter re-

18.

19.

21

parari non potest, nisi res ablata vel ejus aequivalens suo proprie-

tario restituatur.

Obligationes autem et jura, quae ex justitia distributiva vel legali nascuntur, cum sint relativa tantum et condicionem hominis socialem supponant, absolute et stricte exigi nequeunt, neque eorum violatione laeditur independentia, quae metaphysica dicitur.

Porro justitia commutativa, si violetur, ad restitutionem ideo obligat, quia id sibi proprium habet, quod jus suum cuique ad aequa- litatem tribui jubet, quae aequalitas manet semper laesa, quousque damnum proximo illatum non reparetur. Ex. gr. si quis rem alienam sibi injuste assumat, violatur illa aequalitas inter dominum et inju- stum rei alienae possessorem, quae alia ratione reparari nequit, nisi res ad pristinum dominum redeat. Eadem aequalitas etiam tunc tol- litur, quando res aliena ab altero non quidem aufertur, ut possidea- tur, sed injuste etsi absque ullo proprio commodo destruitur, ex gr. domus per incendium malitiosum. Non enim in hoc ultimatim inju- stitia consistit, quod res ab uno possessore ad alium illegitime tran- sit, sed in eo, quod ille, cujus res erat sua, eadem immerito carere debet, «Quicunque damnificat aliquem, ait S. Thomas, videtur ei auferre id, in quo ipsum damnificat; damnum enim dicitur ex eo quod aliquis minus habet, quam habere debet. Et ideo homo tenetur ad restitutionem ejus, in quo aliquem damnificavit ).

Non idem de justitia legali vel distributiva dici potest; neque enim perfectam hae intendunt aequalitatem, quae solummodo inter juridice pares personas, ut in justitia commutativa, subsistere potest, neque harum laesio alicujus jus strictum vel aequalitatem violet quod reparationem exigat. Si ex. gr, princeps ex acceptione perso- narum munus aliquod honorifienm minus digno mandat, digni pe- rinde re sua minime privantur, qui nullum jus strictum ad illud munus obeundum habent, neque proinde vera aequalitas hoc pacto laeditur.

Licet justitia distributiva et legalis, qua tales, ad restitu- tionem propriam non obligant; attamen si, quod non semel eve- nit, ipsis justitia commutativa accedit, certe onus reparandi dam- num secum afferunt. Ita, defraudatio vectigalium, quae justitia le- gali solvi jubentur, non videtur onus restitutionis per se imponere. Quia tamen partem illam vectigalium, quam defraudatores non sol-

1) 2. 2. q. 62 art 4.

20.

22

verunt, alii praeter suum debitum supplere jubentur, ideo jam ipsius justitiae commutativae laesio intercedit, quam laesionem illi defrau datores ad aequalitatem pro viribus reparare obligantur, Idem pa- riter de distributiva justitia est sentiendum. Ita princeps, qui officia publica vel beneficia minus dignis, posthabitis dignioribus, committit, ad restitutionem nondum tenetur: neque enim laedit jus digniorum, qui ad illa obtinenda per se nullum jus strictum habent; neque erga societatem committit injuriam; societas enim nihil amplius exigere potest, nisi, ut munera et officia a ministris officialibus rite peragantur et indigni ab illis fungendis arceantur. At ubi primum justitiae distri- butivae accedit laesio justitiae commutativae, obligatio restitutionis stricta exoritur, quae in sequentibus habetur: a) Si princeps vel prae- latus concursum proponit vel alio quodam pacto ad beneficia vel officia publica digniori ex concurrentibus mandanda se obligat, tunc temporis digniorem removendo, eumque minus dignis postponendo, certe justitiam commutativam violat; vi enim. concursus et pacti inter eligentem et eligendos, dignior verum jus ad rem vel jus per- sonale in beneficium acquirit b) Si superior beneficia vel officia pu- bliea personis certe indignis confert, removet autem dignos, qui ha- bentur, tunc non impedit malum reipublicae, ad quod vi officii obli- gatur; quamobrem et omnia in specie mala, quae ab indignis mini- stris officialibus privatae personae patiuntur, superior ex justitia com- mutativa reparare tenetur; non tamen ipse ad aliquam restitutionem erga dignos, quos posthabuit, rigorose adstringitur, quippe qui ad munera publica obtinenda nullum jus strictum, sed solummodo quan- dam congruentiam habent. c) Si collegio canonicorum vel aliis sociis certa quantitas pecuniae secundum dignitatem vel aliam quandam qua- litatem distribuenda legatur, distributio sane erit secundum congruen- ' tiam vel proportionem geometricam, non vero juxta aequalitatem mathematicam, ut dici solet; erit ergo modo justitiae distributivae proprio peragenda; quia tamen recipientes, vi ipsius legati, ad de- terminatam in specie partem pecuniae jus strictum habent, jam ma- nifestum est, hic jam intercedere justitiam commutativam, quae si laedatur, onus restitutionis secum afferat. |

Cujuscunque justitiae violatio est peccatum ex genere suo mortale et nonnisi ob parvitatem materiae veniale fieri potest; quod satis apparet, si consideremus singulas justitiae species.

Imprimis laesio justitiae commutativae sane est peccatum mor- tale, gravem enim deordinationem in vita hominum privata et publica

2];

Secum adfert: finis justitiae commutativae idemque gravissimus est ille, qui. eujusque hominis libertatem et independentiam in usu rerum suarum tueatur, atque humanam activitatem et industriam augeat; cujus rei gratia introducta est bonorum divisio et privata rerum possessio. Violatio -justitiae commutativae hunc finem gravissimum irritum facit. Exinde multa damna hominibus in vita privata fiunt et fundamentum mutuae pacis inter ipsos evertitur. Cum vero pros- peritas et tranquilitas ipsius humanae societatis quam maxime a con- dicione singulorum hominum dependeat, hiuc violatio cujuscunque juris privati in damnum commune vergit. Id sane est verum de ipso infimo genere bonorum, quae bona fortunae dicuntur. A fortiore gravitas deordinationis et peccati elucet ex violatione justitiae com- mutativae in bonis ordinis superioris, ut vitae, corporis, animae, honoris etc. Hine s. Paulus: nolite errare: meque fornicar... neque fures... neque rapaces regnum. Dei possidebunt (I Cor. 6, 9).

Laesio justitiae legalis et distributivae licet ad restitutionem non obligat, a peccato tamen non eximit; imo, quo nobilius prae justitia commutativa et gravius objectum et finem utraque justitia habet, eo gravius peccatum est earum violatio; finis vero utriusque est bo- num publicum, securitas et aequitas communis, quem finem utraque directe et primario intendit, cum justitiae commutativae ille indi- recte tantum sit proprius. Violatio tamen utriusque, quemadmodum laesio justitiae commutativae, parvitatem materiae admittit. Violatio legalis justitiae generatim non differt a transgressione legis et ejus gravitas mensurari sclet communi aestimatione. Justitia vero distri- butiva, quae acceptione personarum laedi solet, materiam longe gra- viorem requirit, ut peccatum mortale habeatur.

De natura juris.

Undenam nomen juris sit derivatum, non certe constat. Alii illud ab justo deducunt: ,crediderim per apocopen, hoc est per ampu- tationem syllabae in fine dictionis, justum dictum esse jus“ !). Alii ejus originem a verbo jubendi repetere solent. Ballerini, ludendo, linguam haebraicam in adjutorium sumit, in qua ny (firmavit, ro-

1) Soto lib. III q. 1 art, 1.

22.

QOPER boravit) significare potuit vim moralem, quod aliquo modo juri con- venit ').

Quidquid sit de etymologia hujus vocis, jus relate ad justitiam constituit vel ejus objectum (jus passivum), vel titulum, quem justitia respicit ex parte alterius, cui vult suum tribuere (jus activum).

In declaranda natura juris non satis cavetur vitium, quod no- mine cireuli vitiosi designatur; nam justitia declaratur in ordine ad jus, qua süum objectum; ipsum vero jus in ordine ad justitiam, dum dicitur esse id, quod est justum. Explicatur igitur ignotum per igno- tum, non secus, ac si diceres: oboedientiam esse virtutem, quae in- clinet ad reddendum, quod superioribus debetur; quaerenti autem, quid superioribus debeatur, responderes: oboedientia. Alii declarant jus per aequale, innixi linguae graecae, in qua ôtxaos (justus) et òtyaros (aequaliter bipartitus), dtxastne (judex) et àtyastne (aequus bi- partitor) proxime sibi accedere videntur ?). Vc. habere jus est nihil aliud, quam exigere vel recipere tantum, quantum debetur. Sed de quonam debito aequali sit sermo? Quod debetur ex oboedientia, voto, fidelitate, caritate non est adhuc illud jus, quod objectum rigo- rosae justitiae constituit.

Juxta Lessium jus est potestas legitima ad rem aliquam obtinen- dam... cujus (vc. juris) violatio injuriam constituit °), pariter circulus vitiosus habetur, quia injuria nihil aliud est, quam violatio juris; hine definitur idem per idem. Quidam reponunt jus in legitima po- testate utendi re sua sine ¿injuria alterius. Sic, non peccat contra justitiam, qui gallinam suam manducat, licet forte peccare potest contra pietatem, illam diebus abstinentiae manducando; qui vo- vit abstinentiam a vino, potest illud bibere sine injuria alterius. Verumtamen nec tali ratione res satis declaratur, cum jus per inju-

- riam alterius definiatur. 23.

Optimam juris declarationem proposuisse videtur de Lugo +): hoc jus, quod proponitur in definitione justitiae commutativae, est quae- dam praelatio moralis, qua hic homo aliis moraliter praefertur in usu talis rei propter connexionen peculiarem, quam res habet cum eo; v. gr. fera habet peculiarem connexionen cum eo, a quo est capta.

1) Ant. Ballerini, Opus. Th. Mor. t. III p. 1 $ 15. 2) Aristoteles, Ethica lib. V cap. 7.

*) Lessius, lib. II cap. 2 n. 2.

4) Disp. I n. 5—6.

24.

25

Si dominus det illam alteri, jam fera habebit peculiarem connexio- nem cum hoc secundo, quatenus donator transtulit moraliter in eum connexionem; quam ipse habebat ratione capturae.. Sed qualis sit haec peculiaris connexio, quae fundat jus commutativae justitiae et in quo differat a connexione, quae